Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 13

Major serviet minori.Hoc ad litteram: quia Idumaei qui de Esau (qui et Edom dicitur), subditi fuerunt filiis Israel; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Judaeorum major, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori Christiano esset serviturus.Jacob dilexi,etc. In Jacob nihil invenit amandum, nisi misericordiae suae donum. In Esau nihil odit, nisi originale peccatum. Sed quo modo hoc recte, cum nihil egissent? Quia res est stupenda, sibi objicit:Quid ergo dicemus?Ex misericordia, est velle et currere; quod apparet in aliis ex eadem massa cui debita est perditio.
(* Traductions européennes)